- FUSUS
- FUSUSin re lanaria, Closterem inventorem habuit, Plin. l. 7. c. 56. fuit autem is fil. Arachnes, de qua suo loco. Inter muliebris industriae symbola, uti et colus, de quo supra. Unde Fusus argenteus, clararum mulierum sepulchris olim appensus est. Ditmar. l. 21. p. 25. de filia Ottonis Mag. Imp. Conradi Franconiae Ducis uxore: In Ecclesia Christi Martyris Albani in Moguntia flebiliter es sepulia, cuius fusum argenteum in eius memoria ibidem est suspensum. More forte ex veteri Romanarum consuetudine orto, apud quos Tanaquillae, Tarquinii Prisci uxori, statuam fuisse positum, lanam, fusum et colum tenentem, in probitatis ac virtutis muliebris argumentum, legimus apud Plin. l. 8. c. 48. et Plutarch. Problem. 30. Quippe ut ait Fulgentius Mytholog. l. 2. laborem manuum, et operationem libidinosaemulier non diligit. Sane, cum fusus feminarum gladius vel certe scutum dicatur quo sc. contra desidiam sese tuentur, admodum vero simile est, inde profluxisle, ut earum insignia in fusis describantur, volgo lozengiis dictis; quod, ut censet Scalig. ad Varron. lauri foliorum speciem referant, quasi laurengiis: quorum figura eadem est, quae fusorum. Sed et feminarum sigilla cereâ Diplomatibus appensâ fere sempet eâ formâ conspiciuntur, in quibus effinguntur dextrâ aviculam vel lilium, aut quid simile tenentes, depictis ad laevam armorum insignubus. C. du Fresne Gloss. Fusos tamen torquere mulieres per etincra, legibus Romanorum interdictum, habet Plin. l. 28. c. 2. Paganâ lege in plerisque Italiae praediis cavetur, ne mulieres per itnera ambulantes torqueant fusos, aut omneno cletectos ferant: quoniam adversetur id omnium spei praecipueque frugum. Eousqueve Vett. superstitio processit, quam late hoc capite exponit Auctor, vide Dlecham. Not. ad illud.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.